Delphi Complete Works of Aulus Gellius - 'The Attic Nights' (Illustrated) (Delphi Ancient Classics Book 70) by Aulus Gellius

Delphi Complete Works of Aulus Gellius - 'The Attic Nights' (Illustrated) (Delphi Ancient Classics Book 70) by Aulus Gellius

Author:Aulus Gellius [Gellius, Aulus]
Language: eng
Format: epub, azw3
Tags: Ancient Classics
Publisher: Delphi Classics
Published: 2016-07-31T14:00:00+00:00


Liber Vicesimus

I

Disputatio Sex. Caecilii iureconsulti et Favorini philosophi de legibus Duodecim Tabularum.

SEXTUS CAECILIUS in disciplina iuris atque in legibus populi Romani noscendis interpretandisque scientia, usu auctoritateque inlustris fuit. [2] Ad eum forte in area Palatina, cum salutationem Caesaris opperiremur, philosophus Favorinus accessit conlocutusque est, nobis multisque aliis praesentibus. [3] In illis tunc eorum sermonibus orta mentiost legum decemviralium, quas decemviri eius rei gratia a populo creati conposuerunt, in duodecim tabulas conscripserunt.

[4] Eas leges cum Sex. Caecilius, inquisitis exploratisque multarum urbium legibus, eleganti atque absoluta brevitate verborum scriptas diceret, “Sit,” inquit, “hoc” Favorinus, “in pleraque earum legum parte ita uti dicis; non enim minus cupide tabulas istas duodecim legi quam illos duodecim libros Platonis De Legibus. Sed quaedam istic esse animadvertuntur aut obscurissima aut durissima aut lenia contra nimis et remissa aut nequaquam ita, ut scriptum est, consistentia.”

“Obscuritates,” inquit Sex. [5] Caecilius, “non adsignemus culpae scribentium, sed inscitiae non adsequentium, quamquam hi quoque ipsi, qui quae scripta sunt minus percipiunt culpa vacant. [6] Nam longa aetas verba atque mores veteres oblitteravit, quibus verbis moribusque sententia legum conprehensa est. Trecentesimo quoque anno post Romam conditam tabulae conpositae scriptaeque sunt, a quo tempore ad hunc diem anni esse non longe minus sescenti videntur. [7] Dure autem scriptum esse in istis legibus quid existimari potest? nisi duram esse legem putas, quae iudicem arbitrumve iure datum, qui ob rem iudicandam pecuniam accepisse convictus est, capite poenitur aut quae furem manifestum ei cui furtum factum est in servitutem tradit, nocturnum autem furem ius occidendi tribuit. [8] Dic enim, quaeso, die, vir sapientiae studiosissime, an aut iudicis illius perfidiam contra omnia divina atque humana iusiurandum suum pecunia vendentis aut furis manifesti intolerandam audaciam aut nocturni grassatoris insidiosam violentiam non dignam esse capitis poena existumes?”

[9] “Noli,” inquit Favorinus, “ex me quaerere quid ego existumem. Scis enim solitum esse me, pro disciplina sectae quam colo, inquirere potius quam decernere. [10] Sed non levis existimator neque aspernabilis est populus Romanus, cui delicta quidem istaec vindicanda, poenae tamen huiuscemodi nimis durae esse visae sunt; passus enim est leges istas de tam inmodico supplicio situ atque senio emori. [11] Sicut illud quoque inhumaniter scriptum improbavit, quod, si homo in ius vocatus, morbo aut aetate aeger ad ingrediendum invalidus est, ‘arcera non sternitur,’ sed ipse aufertur et iumento imponitur atque ex domo sua ad praetorem in comitium nova funeris facie effertur. Quam enim ob causam morbo adfectus et ad respondendum pro sese non idoneus, iumento adhaerens in ius adversario deportatur? [12] Quod vero dixi videri quaedam esse inpendio molliora, nonne tibi quoque videtur nimis esse dilutum quod ita de iniuria poenienda scriptum est: ‘Si iniuriam alteri faxsit, viginti quinque aeris poenae sunto’? Quis enim erit tam inops, quem ab iniuriae faciendae libidine viginti quinque asses deterreant? [13] Itaque cum eam legem Labeo quoque vester in libris, quos Ad Duodecimn Tabulas conscripsit, non probaret: ‘Quidam,’ inquit, ‘L. Veratius fuit egregie homo inprobus atque inmani vecordia. Is pro delectamento habebat, os hominis liberi manus suae palma verberare. Eum servus sequebatur ferens crumenam plenam assium; ut quemque depalmaverat, numerari statim secundum Duodecim Tabulas quinque et viginti asses iubebat.



Download



Copyright Disclaimer:
This site does not store any files on its server. We only index and link to content provided by other sites. Please contact the content providers to delete copyright contents if any and email us, we'll remove relevant links or contents immediately.